- REUS
- REUSActori oppositus est. Postquam enim privatus civis, qui privati nomen deferre in animo habuit, eum in Ius vocavit, et Praetorem in Foro adiens, dicendi potestate acceptâ, postulavit, ut sibi nomen eius deferre liceret, re impetratâ, nomen detulit, quô receptô atque a Scribis, Praetoris iussu, in tabulasrelatô, ille Reus est dictus; priu8s vero accusator Calumniam iurabat, i. e. concipiebat sollemne iusiurandum, se non calumniandi causâ nomen delaturum esse, Liv. l. 44. Caelius apud Cicer. Ep. ad Famil. l. 8. Ep. 8 et Asconius, in Cornelianam. Receptô sic Rei nomine, Praetor certam diem, quâ accusator et Reus ad iudicium adessent, constituebat: quae dies in aliis legibus decima, in aliis tricesima fuit. Quibus actis Reus vestem mutavit, i. e. Togâ albâ depositâ, atram induit, et barbam capillumque promisit, squaloreque contractô Populi misericordiam movere soltius est. Quod enimk de Scipione Aemiliano Gellius, l. 3. c. 4. de Macro Plut. de Rutilio Val. Max. l. 6. c. 4. ex. 4. contrarium referunt, id plane singulare fuit. Vide de hoc Reorum squalore, ptaeter Veteres Iac. Cuiacium, Observat. l. 6. c. 5. et Rad. Fornerium, Reram Quottidianar. l. 4. c. 5. Unde Tertulliano, de Anima, c. 39. Caput reatui vovere est comam reorum more promittere; contra detrahere sordes, apud Senecam, de Benefic. l. 2. c. ult. reum liberare est etc. Berneggerus ad Iustinum, l. 36. c. 4. qua de re et nos hîc passim. inde Patronos conquisivit, de quibus Asconius annotavit, ante bellum civile Caesarisraro quemquam pluribus, quam quatuor Patronis, fuisse usum, postea vero, ante legem Iuliam, ad duodenos esse perventum. Imo et praeter hos Laudatores quoque adhibuit: qui fuêre aut summâ auctoritate cives, qui in periculo capitis vitam Rei laudabant; aut eius municipes, quos Municipia publicô nomine eius officii causâ Romam mittebant; aut homines provinciales, singulae provinciarum ab eo administratarum civitates, cum publica laudatione, ab sublevandum illius periculum mittere solebant: qui minimum decem dabantur: Accedebant et alia Reo auxilia, a magistratibus, si Tribuni Plebis aut Collegae accusatori aut alteri Magistratui intercessissent: a Populo, cum is pro Rei salute supplicaret: a Lege, si qua res diem iudicii aut auspiciis aut excusatione sustulisset: ab ipso tandem Accusatore, si, acceptâ excusatione, aliave de causa, aut diem produxisset, aut omnino incepto desitisset, ut apud Livium videre est kin Iudicio Appii, Scipionis, P. Manlii et Acilii; item, apud Ciceronem, in Epist. ad Fr. de Milonis iudicio, intentato a Clodio: ubi formula Rei dimittendi fuit, Nonmoror, Liv. l. 4. etc. Quod si Reus per Praeconem ex Rostris citatus ab Accusatore non adfuisset, in arcem, ket ante fores, per Cornicinem evocabatur. Unde Plut. in Gracchis, Moris est Romanis, si quis capitis anquistus non adsit. Cornicinem, summô mane ad fores eius venientem, classicô evocare, neque prius de eo Iudices sententiam ferre. Inde si ne ita quidem adfuisser, exilium ei sciscebatur; aut, si exilii causâ solum vertisset, ei iustum id esse exilium iubebatur, Liv. ubi de Posthumio et Fulvio. Si vero adesset, dum Accusator agebat, ipse, sub Rostris abiectus, Adolescentum conviciis stabat expositus: ad dicendum postea tres ei horae datae; dumque Iudices in dicenda sententia essent occupati, ipse ad pedes eorum iacebatprostratus, Asconius in Orat. pro Scauro,et Val. Maximus, etc. Vide Ioh. Risin. Antiqq. Rom. totô librô 9. qui est de Iudicitis: Addo saltem, nonnumquam sub Patrono, nonnumquam supra eum, Reum sedisse, uti videre est supra, voce Pupulus: et cum Reus ad supplicium ducebabur, spolia appellata fuisse pannicularia illa, quae indutus erat, l. 6. ff. de bon. damnat. unde spoliari dicebantur, cum vestes eorum exuebantur, quae a lictoribus plerumque distrahi et inter eos dividi solebant. Praeses enim Provinciae eas pro lubitu illis donabat, vel milites, qui fortiter fecerunt, aut etiam Barbaros, Legationis causâ ad se venientes, inde munerabatur, Ulpianus d. l. Unde obiter intelligimus, quâ iuris specie Milites vestimenta nostri Crocfixi vindicaverint: haud dubie enim a Pilato, qui pro Praeside tunc Pronuciis praerat, fuêreils donata. Vide Anton. Matthaeum, Tract. de Crimin. ad l. 48. tit. 17. c. 6. ut et Matthaeum Euangelistam, c. 27. v. 35. Apud Athenienses, quicum Reis actum, explicat pluribus Sam. Petitus, Comm. in LL. Attic. toto l. 4. de LL. et l. 7. de Sicariis, e quo unum hoc libet adspergere: Insidebant Actor et Reus duobus argenteis scabellis, quorum illud, cui Actor insidebat, ὕβρεως i. e. Contumeliae; alterum, cui Reus, ἀναιτίας, i. e. Innocentiae, vocabatur. Pausan. in Atticis ἀργυροῦς λίθους vocat: Meliorque Reo et potior locus, qui dexter, et Innocentia dictus, assignabatur, ut vel hinc Actori aequaretur. Ita enim argumentatur Aristoteles in Problem. dextrum seu potiorem. locum semper apud Iudices Reis assignari: Διὰ τί ποτε τῷ φεύγοντι εν τῷ δικαςτηρίῳ τὴν δεξιὰν (τὴν κρείττονα legit Gaza) ςτάςιν διδοαςιν: οὐ διότι ἐπανιςοῦν βούλονται; πλεονεκτοῦντος οὖν τοῦ διώκοντος, τὴν ςτάςιν τῷ φεύγοντι διδόαςιν. Vide quoque Franc. Rossaeum Archaeol. Att. l. 3. Apud eosdem mos Reos honoratiores Athenas mittendi, ut Magistratibus traderentur iudicandi, indigitatur C. Nepoti in Phocione, c. 3. Quod et apud Romanos invaluisse, notat ad Sidonium, l. 7. Ep. 7. atque moribus his ac Senatusconsultis locum dedisse in suis Capitularibus Carolum M. docet Savaro. Vide quoque Diodorum, l. 18. et Plut. in eodem Phociont. etc. uti de more Reos interrogandi, supra voce Interrogatio: vestes eorum, proiis, caedendi, infra in Vestis. Hinc Reatus, quâvoce Messallam Oratorem primum usum esse, discimus ex Quintiliano, l. 8. c. 3. posteriores dein crebro usos, ostendit G. Stewechius, Electis suis ad Arnohium, l. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.